monumenta.ch > Plinius > sectio 108

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 12, 108
{L} Sphagnos infra eos situs in Cyrenaica provincia maxime probatur; alii bryon vocant. secundum locum optinet Cyprius, tertium Phoenicius. fertur et in Aegypto nasci, quin et in Gallia; nec dubitaverim: sunt enim hoc nomine cani arborum villi, quales in quercu maxime videmus, sed odore praestantes. laus prima candidissimis atque latissimis, secunda rutilis, nulla nigris. et in insulis petrisque nati improbantur omnesque quibus palmarum atque non suus odor sit.